Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 318
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/318/ quia actus sunt impossibiles, ergo potest

amittere hanc determinationem et aliam acquirere

et sic potest variari: sed hoc est impossibile,

ergo et impossibile est Deum agere

contingenter.

Aristoteles quoque docuit Deum de necessitate

agere, ea ratione ductus, quia non

potest de novo incipere movere, nisi primum

motum praecederet motus, et, cum ante

universum non esset nisi Deus, si ipse est

effector et totius molitor, mutatio fuisset in

ipso.

 

 

EXERCITATIO XLIX

Iulii Caesaris sententiam adducit.

 

Scholastici, post infinita propemodum

quaestionum involucra, sic explicare

hanc solent: Deus de necessitate operatur

ad intra, contingenter ad extra. De illa nos

hic non disserimus; agimus enim adversus

veteres Philosophos, quibus illa omnino

fuit ignota. De hac instituitur quaestio.

Ad cuius enucleationem antequam accedamus,

apud subtiliora ingenia deprecor,

ignoscant nobis hanc Scholasticam locutionem:

«Deus agit ad extra». Cum enim

Deus ubique sit, proprie agere ad extra non

videtur: ignoscant, inquam, quia alias distinguere

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES